"М.Тулий Цицерон "IN Q. CAECILIVM ORATIO QVAE DIVINATIO DICITVR" (лат.)" - читать интересную книгу автора

M.Tulli Ciceronis Opera



IN Q. CAECILIVM ORATIO QVAE DIVINATIO DICITVR






[1] Si quis vestrum, iudices, aut eorum qui adsunt, forte miratur me,
qui tot annos in causis iudiciisque publicis ita sim versatus ut
defenderim multos, laeserim neminem, subito nunc mutata voluntate ad
accusandum descendere, is, si mei consili causam rationemque cognoverit,
una et id quod facio probabit, et in hac causa profecto neminem
praeponendum mihi esse actorem putabit.
[2] Cum quaestor in Sicilia fuissem, iudices, itaque ex ea provincia
decessissem ut Siculis omnibus iucundam diuturnamque memoriam quaesturae
nominisque mei relinquerem, factum est uti cum summum in veteribus
patronis multis, tum non nullum etiam in me praesidium suis fortunis
constitutum esse arbitrarentur.
Quare nunc populati atque vexati cuncti ad me publice saepe venerunt,
ut suarum fortunarum omnium causam defensionemque susciperem. Me saepe
esse pollicitum, saepe ostendisse dicebant, si quod tempus accidisset, quo
tempore aliquid a me requirerent, commodis eorum me non defuturum.
[3] Venisse tempus aiebant non iam ut commoda sua, sed ut vitam
salutemque totius provinciae defenderem; sese iam ne deos quidem in suis
urbibus ad quos confugerent habere, quod eorum simulacra sanctissima C.
Verres ex delubris religiosissimis sustulisset; quas res luxuries in
flagitiis, crudelitas in suppliciis, avaritia in rapinis, superbia in
contumeliis efficere potuisset, eas omnis sese hoc uno praetore per
triennium pertulisse; rogare et orare ne illos supplices aspernarer quos
me incolumi nemini supplices esse oporteret.
[4] Tuli graviter et acerbe, iudices, in eum me locum adduci ut aut eos
homines spes falleret qui opem a me atque auxilium petissent, aut ego, qui
me ad defendendos homines ab ineunte adulescentia dedissem, tempore atque
officio coactus ad accusandum traducerer. Dicebam habere eos actorem Q.
Caecilium, qui praesertim quaestor in eadem provincia post me quaestorem
fuisset. Quo ego adiumento sperabam hanc a me posse molestiam demoveri, id
mihi erat adversarium maxime; nam illi multo mihi hoc facilius remisissent
si istum non nossent, aut si iste apud eos quaestor non fuisset.
[5] Adductus sum, iudices, officio, fide, misericordia, multorum
bonorum exemplo, vetere consuetudine institutoque maiorum, ut onus huius
laboris atque offici non ex meo, sed ex meorum necessariorum tempore mihi
suscipiendum putarem. Quo in negotio tamen illa me res, iudices,
consolatur, quod haec quae videtur esse accusatio mea non potius accusatio
quam defensio est existimanda.
Defendo enim multos mortalis, multas civitates, provinciam Siciliam
totam; quam ob rem, quia mihi unus est accusandus, prope modum manere in