"А.Г.Маньков. Иностранные известия о восстании Степана Разина " - читать интересную книгу автора

a. Ex Strabone Geograph. lib. 7. et lib. 2. collat. intelligimus,
partem Scytharum fuisse, et habitasse trans Borysthenem. Plinius H. N. lib.
IV, cap. 12, juxta Alanos, qui Lithuani sunt, collocat, et Rhoxalanos
scribit, paulo aliter, atque Strabo, qui rPoJoXavou? extulit. Et huic loco
inserendum est, quod Jornandes cum de rebus Geticis traderet, in describenda
Scythia luculentam operarn col-locaverit, Borysthenem vero Danastrum
dixerit, p. 84. Nee de Moschorum vocabulo dubitamus, esse antiquissimum,
quanquam et Strabo eo designavit Asiae populos, ac regioni Moschicae partim
Colchos, partim Iberos (Ponto finitimos, non Iberi fl. accolas) partim
Armenios attribuit, lib. 11, quem sequitur Pomponius Mela de situ orbis,
lib. 3. cap. 5 et ad sinum maris Hyrcani, atque adeo extra Europam positos
refert. Hos a Mesech, sive Mosoch, deducunt Philippus Cluverius Germ, antiq.
lib. I. cap. 4; Chron. Carlo-Peucerianum lib. 1, p. 23; G. Hornius hist.
Imp. p. 123. Ita vero ignorari non potest, ut Scythiam, sic et Moschos
quondam ratione Asiae atque Europae ab se distingvendos fuisse. Sed cum ad
medii aevi scriptores pervenimus, incertum, quae causa fuerit, quod
Moschorum, qui Europam colunt, regio, quae alias Russia est, Graecia quoque
cognominata fuerit, apud Adam. Bremensem hist. Eccl. 1.2. cap 12. et de situ
Daniae p. 139. Nisi forsan quod Graecorum ritum teneant, et quod ipsis
commercia invicem fuerint, Henr. Bangert. ad Helmold. 1. 1. p. 3. Nec pauci
tamen Russos distingvunt a Graecis, praeter caeteros Luitpraridus 1.5. c. 6;
Sigebertus ad A. 936. Ille sane aquilonares vocat, et generali notione
refert quoque inter Normannos, conf. Liutpr. 1. I.c. 3; Ch. Besold. hist.
Imp. orient, p. 101; Reiriecc. 1.2. ad poet, anonym, p. 21. Quid vero causae
fuerit, cur Russi appellati fuerint, non perinde est certum, et fabulas
narrant, qui a Russo, Principe quodam Dalmata, arcessunt: inter quos est cum
multis aliis Georg. Hornius orb. pol. part. 1. cap. 3; Sigismundus Baro ab
Herberstein a Russia, antique oppido initium appellationis hujus duxit, sed
haud temere istud probem, quia constat, Russorum incertos esse annales, et
prius quam transissent in Europam, Rhossos dictos fuisse, Samuel Bochart
Phaleg lib. 3. cap. 13; Helmoldus in Chron. Slav. Ruzos cognominat, Johannes
Tzetzes Graecus scriptor Rhos, et a primis in Asia sedibus Tauros extulit.
Verurn mihi non est propositum haec omnia complecti, qui omnes conatus atque
studia referre debeam ad historiani Razini, hie vero tantum attingere
scriptores, qui et in parte suscepti hujus operis usui atque ornamento esse
possint. Cunique horum multi sint, turn vero hie meinorandi in primis erunt
post Herbersteinii Commentaries rerum Moscoviticarum; Matthias a Michou de
Sarmat. Europ.; Paulus Oderbornius 1. 1. histor. Johannis Basilidis; Joach.
Vadianus in descript. Sarmatiae; Jac. Spigel schol. in Aen. Sylvium p. 256;
Stephan Kakasch itin. Pers. pag. 38 seq.; Johannes Mayr ad A. 1503; Paulus
Jovius de Moscovitar. legatione; Laur. Surius comment, rer. p. 31. seqq.
edit. Colon.; item scriptores rerum Polonicarum Alexander Gvagninus in
descript. Moscov.; Reinholdus Heidensteinius de bello Moscovit.; Antonius
Possevinus Colon, edit.; epitome genealogiae Ducis Moscoviae; Paulus
Piasecius episcopus Praemisliensis; inprimis Adamus Olearius, qui per
Moscoviam ac Tatarorum regiones iter fecit in Persiam, et situm loci, et
ritus moresque gentis oculis aspexit suis; Hermannus Fabronius Mosemannus
hist. Moscov. cap. 13, qui quemadmodum interpretandus sit, et quae
scripserit, juxta cum ingarissimis scivit Vincentius Placcius, qui cum tot
ex abdito eruere nomina vellet, nee de viro hoc, nee de operibus ejus,