"А.Г.Маньков. Иностранные известия о восстании Степана Разина " - читать интересную книгу автора

pertulit, ut licet multis indiciis testimoniisque convictus esset, tamen sua
confessione neque patefactus dici, neque damnatus videri posset. Cum vero
longum esset cognoscere de crimine satis comperto, ex re imperii visum est,
fesinato supplicio praecidere occasionem populo initia causasque rimandi, ne
aulae invidia fieret, aut novum Tzari periculum accer-seretur. Quapropter ad
locum supplicii cum fratre ductus, audita capitali sententia, adeo non in
melius mutari potuit, ut quoque in contumacia perseveraverit, neque temere
creditum fuerit, eum prorsus sui oblitum, non de expiandis noxis, neque
instanti commutatione, sed tantum de praesenti ignominia cogitasse.
29. Nam carnifici traditus, nil dedit comparando ad mortem animo, sed
gestibus iram odiumque praeferentibus testatus est, malle se everti Russiam
exitio alieno, quam liberari suo. Poenam luit palam, et quo majori
conficeretur cruciatu, primo manus, deinde pedes amputati sunt, quos ictus
sic excepit, ut ne gemitu quidem do-loris indicium ostenderet, atque tarn
praefractae mentis esset, ut neque de contumacia remittere vellet, neque
timeret tristiorem casum, vultu quoque ac voce sui similis, cum mutilatis
brachiis cru-ribusque fratrem superstitem atque in catenis ductum intuens,
cum fremitu exclamaret: contine linguam canis.[56] Nam quae invicta tyranni
rabies erat, cum armis non posset, silentio ulcisci mortem suam statuit,
neque tormentis cogi potuit, utimpias artes atque secreta pat-rati sceleris
aperiret. Quae causa erat, quod in ipso mortis articulo cum fratre
expostularet, et convitium ipsi faceret, ratus, triste sibi et fratri
erubescendum esse, quod quum socius adjutorque sibi hacte-nus in omnibus
rebus fuisset, nunc mortem contemnere non posset: quia enim petebat
alloquendi Tzaris sibi dari facultatem, hoc sic a barbaro acceptum est,
quasi res atque acta sua, quae reticeri volebat, supplicii metu enunciare
statuisset. Sed cujusmodi ea fuerint, quae a loco supplicii abductus, Tzari
dixit, non liquido constat, et mihi sufficit, Ratzino molestum atque grave
fuisse, quod, quae fuerit mens sua ac voluntas, fratrem mdicaturum esse non
sine causa, nee falso suspicaretur. Ejus post confessione ita Tzaris flexus
est' animus, ut illo tempore vitae parceret, contentus, eum custodia
asservasse, qui esset meritus, ut quemadmodum emendatione animi, ita poena
apud posteros a Razino fratre distingueretur.
30. Post haec Ratzinus adversus tormenta et ipsam necessitatem
contumax, ad supplicium abstractus est, caput manus pedesque acuminatis
palis infixa sunt, reliquus truncus canibus objectus, acfoede laceratus
consumptusque, cum ignommiae ejus, turn exempli aliorum causa, foedum
spectaculum praebuit,[57] nec meliorem exitum habere debuit, qui desertor
sui Imperatoris, et Patriae hostis Proditorque fuit.

CTEHKO РАЗИН ДОНСКИ КОЗАК ИЗМЕННИК, Т. Е. СТЕПАН РАЗИН, ДОНСКОЙ КАЗАК
ИЗМЕННИК. ПРЕДСТАВЛЕНО НА ПУБЛИЧНОЕ РАССМОТРЕНИЕ ПОД ПРЕДСЕДАТЕЛЬСТВОМ
КОНРАДА САМУ ЭЛЯ ШУРЦФЛЕЙША, ВЫСТУПИЛ ИОГАНН ЮСТУС МАРЦИЙ ИЗ МЮЛЬГАУЗЕНА В
ТЮРИНГИИ 29 ИЮЛЯ 1674 г

Великолепным, знатнейшим, осмотрительнейшим, высочайшим,
благоразумнейшим мужам, прославленным своим влиянием, заслугами и
достоинством, всем управителям и сенаторам вольного имперского города
Мюльгаузена, отцам отечества, выдающимся добродетелью, редчайшими почестями
и всяческой хвалой, высочайшим своим господам и благодетелям желает