"L.Annaei Senecae. Phaedra " - читать интересную книгу автора et teste caelo uiuit. Hoc equidem reor 525
uixisse ritu prima quos mixtos deis profudit aetas. nullus his auri fuit caecus cupido, nullus in campo sacer diuisit agros arbiter populis lapis; nondum secabant credulae pontum rates: 530 sua quisque norat maria; non uasto aggere crebraque turre cinxerant urbes latus; non arma saeua miles aptabat manu nec torta clausas fregerat saxo graui ballista portas, iussa nec dominum pati 535 iuncto ferebat terra seruitium boue: sed arua per se feta poscentes nihil pauere gentes, silua natiuas opes et opaca dederant antra natiuas domos. Rupere foedus impius lucri furor 540 et ira praeceps quaeque succensas agit libido mentes; uenit imperii sitis cruenta, factus praeda maiori minor: pro iure uires esse. tum primum manu bellare nuda saxaque et ramos rudes 545 uertere in arma: non erat gracili leuis armata ferro cornus aut longo latus mucrone cingens ensis aut crista procul galeae micantes: tela faciebat dolor. et mille formas mortis. hinc terras cruor infecit omnis fusus et rubuit mare. tum scelera dempto fine per cunctas domos iere, nullum caruit exemplo nefas: a fratre frater, dextera gnati parens 555 cecidit, maritus coniugis ferro iacet perimuntque fetus impiae matres suos; taceo nouercas: mitius nil est feris. Sed dux malorum femina: haec scelerum artifex obsedit animos, huius incestae stupris 560 fumant tot urbes, bella tot gentes gerunt et uersa ab imo regna tot populos premunt. sileantur aliae: sola coniunx Aegei, Medea, reddet feminas dirum genus. *Nvt.* Cur omnium fit culpa paucarum scelus? 565 *Hi.* Detestor omnis, horreo fugio execror. sit ratio, sit natura, sit dirus furor: odisse placuit. ignibus iunges aquas et amica ratibus ante promittet uada incerta Syrtis, ante ab extremo sinu 570 Hesperia Tethys lucidum attollet diem et ora dammis blanda praebebunt lupi, quam uictus animum feminae mitem geram. *Nvt.* Saepe obstinatis induit frenos Amor |
|
© 2025 Библиотека RealLib.org
(support [a t] reallib.org) |