"Selected Orations" - читать интересную книгу автора (Cicero Marcus Tullius)equitibus Romanis virtutem, tantam in omnibus bonis consensionem, ut
Catilinae profectione omnia patefacta, inlustrata, oppressa, vindicata esse videatis. Hisce ominibus, Catilina, cum summa rei publicae salute, cum tua peste ac pernicie cumque eorum exitio, qui se tecum omni scelere parricidioque iunxerunt, proficiscere ad impium bellum ac nefarium. Tu, Iuppiter, qui isdem quibus haec urbs auspiciis a Romulo es constitutus, quem Statorem huius urbis atque imperii vere nominamus, hunc et huius socios a tuis [aris] ceterisque templis, a tectis urbis ac moenibus, a vita fortunisque civium [omnium] arcebis et homines bonorum inimicos, hostis patriae, latrones Italiae scelerum foedere inter se ac nefaria societate coniunctos aeternis suppliciis vivos mortuosque mactabis. M. TULLI CICERONIS ORATIO IN CATILINAM SECUNDA AD POPULUM ARGUMENTUM Cum ea oratio, quam M. Tullius in senatu in L. Catilinam praesentem plerique consuli adsentirentur et Catilinam hostem patriae atque parricidam appellarent, ille e senatu egressus proximaque nocte relictis P. Lentulo, C. Cethego aliisque in urbe sociis, qui ea, de quibus convenisset exsequerentur, ad Manlium profectus erat. Postridie eius diei M. Cicero contione convocata, ut populum de iis rebus, quae agitabantur, edoceret et invidiam a se deprecaretur, hanc, quae infra legitur, orationem habuit. Tandem aliquando, Quirites, L. Catilinam furentem audacia, scelus anhelantem, pestem patriae nefarie molientem, vobis atque huic urbi ferro flammaque minitantem ex urbe vel eiecimus vel emisimus vel ipsum egredientem verbis prosecuti sumus. Abiit, excessit, evasit, erupit. Nulla iam pernicies a monstro illo atque prodigio moenibus ipsis intra moenia comparabitur. Atque hunc quidem unum huius belli domestici ducem sine controversia vicimus. Non enim iam inter latera nostra sica illa versabitur, non in campo, non in foro, non in curia, non denique intra domesticos parietes pertimescemus. Loco ille motus est, cum est ex urbe depulsus. Palam iam cum hoste nullo inpediente bellum iustum geremus. Sine dubio perdidimus hominem magnificeque vicimus, cum illum ex occultis insidiis in apertum latrocinium coniecimus. Quod vero non cruentum mucronem, ut voluit, extulit, quod vivis nobis egressus est, quod ei |
|
|