"Selected Orations" - читать интересную книгу автора (Cicero Marcus Tullius)

locus; severitatem res ipsa flagitat. Unum etiam nunc concedam: exeant,
proficiscantur, ne patiantur desiderio sui Catilinam miserum tabescere.
Demonstrabo iter: Aurelia via profectus est; si accelerare volent, ad
vesperam consequentur. O fortunatam rem publicam, si quidem hanc sentinam
urbis eiecerit! Uno mehercule Catilina exhausto levata mihi et recreata
res publica videtur. Quid enim mali aut sceleris fingi aut cogitari
potest, quod non ille conceperit? quis tota Italia veneficus, quis
gladiator, quis latro, quis sicarius, quis parricida, quis testamentorum
subiector, quis circumscriptor, quis ganeo, quis nepos, quis adulter, quae
mulier infamis, quis corruptor iuventutis, quis corruptus, quis perditus
inveniri potest, qui se cum Catilina non familiarissime vixisse fateatur?
quae caedes per hosce annos sine illo facta est, quod nefarium stuprum non
per illum? Iam vero quae tanta umquam in ullo [homine] iuventutis
inlecebra fuit, quanta in illo? qui alios ipse amabat turpissime, aliorum
amori flagitiosissime serviebat, aliis fructum lubidinum, aliis mortem
parentum non modo inpellendo, verum etiam adiuvando pollicebatur. Nunc
vero quam subito non solum ex urbe, verum etiam ex agris ingentem numerum
perditorum hominum collegerat! Nemo non modo Romae, sed [ne] ullo in
angulo totius Italiae oppressus aere alieno fuit, quem non ad hoc
incredibile sceleris foedus asciverit. Atque ut eius diversa studia in
dissimili ratione perspicere possitis, nemo est in ludo gladiatorio paulo
ad facinus audacior, qui se non intimum Catilinae esse fateatur, nemo in
scaena levior et nequior; qui se non eiusdem prope sodalem fuisse
commemoret. Atque idem tamen stuprorum et scelerum exercitatione
adsuefactus frigore et fame et siti et vigiliis perferundis fortis ab
istis praedicabatur, cum industriae subsidia atque instrumenta virtutis in
lubidine audaciaque consumeret. Hunc vero si secuti erunt sui comites, si
ex urbe exierint desperatorum hominum flagitiosi greges, o nos beatos, o
rem publicam fortunatam, o praeclaram laudem consulatus mei! Non enim iam
sunt mediocres hominum lubidines, non humanae ac tolerandae audaciae;
nihil cogitant nisi caedem, nisi incendia, nisi rapinas. Patrimonia sua
profuderunt, fortunas suas obligaverunt; res eos iam pridem deseruit,
fides nuper deficere coepit; eadem tamen illa, quae erat in abundantia,
lubido permanet. Quodsi in vino et alea comissationes solum et scorta
quaererent, essent illi quidem desperandi, sed tamen essent ferendi; hoc
vero quis ferre possit, inertes homines fortissimis viris insidiari,
stultissimos prudentissimis, ebriosos sobriis, dormientis vigilantibus?
qui mihi accubantes in conviviis conplexi mulieres inpudicas vino
languidi, conferti cibo, sertis redimiti, unguentis obliti, debilitati
stupris eructant sermonibus suis caedem bonorum atque urbis incendia.
Quibus ego confido impendere fatum aliquod, et poenam iam diu improbitati,
nequitiae, sceleri, libidini debitam aut instare iam plane aut certe
adpropinquare. Quos si meus consulatus, quoniam sanare non potest,
sustulerit, non breve nescio quod tempus, sed multa saecula propagarit rei
publicae. Nulla est enim natio, quam pertimescamus, nullus rex, qui
bellum populo Romano facere possit. Omnia sunt externa unius virtute
terra marique pacata; domesticum bellum manet, intus insidiae sunt, intus
inclusum periculum est, intus est hostis. Cum luxuria nobis, cum amentia,
cum scelere certandum est. Huic ego me bello ducem profiteor, Quirites;
suscipio inimicitias hominum perditorum; quae sanari poterunt, quacumque