"А.Г.Маньков. Иностранные известия о восстании Степана Разина " - читать интересную книгу автора

scripturam tituli redegisse.
b. Paulus Jovius, de Moscovit, legat., hanc tituli formam ex curia
Basilii expressit: Magnus Dominus Basilius, Dei gratia Imperator ac
dominator totius Russiae, nee non magnus Dux Volodemariae, Moschoviae,
Novogrodiae, Pleschoviae, Smoleniae, Tfferiae,[52] Jugoriae, Permniae,
Vetchae, Bolgariae etc. Dominator et magnus Princeps Novogrodiae inferioris
terrae, Cernigoviae, Razaniae, Volotchiae, Rezeviae, Belchiae, Rostoviae,
Jaroslaviae, Belozeriae, Udoriae, Obdoriae, Condiniaeque etc. Qvem titulum
retinet Petrus Bertius, etsi regionum, a quibus sumptus est, nomina adferat
non iisdem, quibus apud Jovium extant, literis scripta: brev. orb. terrar.
p. 56. Ut vero exarari literas recte et Geographiae convenienter oporteat,
vel ex sola Elzeviriana Moscoviae descriptione colligas, ut compleri vero
titulus et plene ac more et exemplo curiae novissimo scribi debeat, post
Olearium tradere voluit Jo. Frid. Popping, orb. illustr. lib. 2. p. 404. Nam
ita auctus est iste titulus, ut praescripto Magni Tzaris et magni Ducis
nomine, post quaedam verba initium tituli absolventia Moschorum Imperator
quoque appelletur Tzar Casani, et Tzar Astrachani, Tzar Siberiae, ac demum
non procul fine, Carthalinicorum et Grusinicorum Tzarium dominus atque
dominator. Apud Goldastum legitur titulus multo brevior, isque a Rudolpho II
Caesare attributus: Serenissimo ac potentissimo Duci Theodoro Wanowitz
Czaro, et Magno Duci Russiae, Wlodimiriae, Moscoviae, Novogradiae, Tom 3,
const. Imp. ad annum 1594. - Johannes Christ. Becmannus eo libro, quo multam
laudem consecutus est, de tit. reg. diss. 1, cap. 2, n. 6, putat, Johan-nem
Basilidem primum fuisse, qui Tzaris titulo uteretur: sed uti non negabimus,
ab eo adjectione regni Casanensis et Astracanensis amplificatum, ita viro
doctissimo non potest displicere, si nos id de Johannis Basilidis patre
asseramus. Id vero omnibus notissimum est, Moscovitas in servandis titulis
esse pertinacissimos, et legatos ipsorum affirmare, capite luendum fore,
siquando in scriptura tituli per errorem laberentur, quod anno superiori
LXXIII testi-monio suo comprobavit Paulus Menesius a Bitfodels, Baro Scotus,
cum oratoris munere perfungeretur, ac Serenissimi Potentissimique Tzaris
omnium Ruthenorum autocratoris ablegatum se ad Impera-torem Romanum,
Electores Saxonicum et Brandenburgicum, ut et Rempublicam Venetam
Pontificemque Romanurn, literis eo datis doceret. Potestque esse documento
Nicolaus Heinsius, vir ingenio et prudentia singulari, qui quum anno MDCLXX
Moschuae Ruthenorum legati obiret officium, expertus est, quam difficulter
inflecti Tzaris animus atque mitigari posset, cum de accipiendo eo ac in
aulam deducendo consultaretur: quin et hoc anno constitit, nee a vestigio
veteris ritus discedere, neque pati voluisse, ut vel leviter aliquid ex
antique more mutaretur. Dum vero haec persequimur, haud praetermittere
debemus, Tzaris titulum reipsa cum nomine regiae dignitatis paria facere,
tamen, ut hodieque opinio est apud Moschos, plus in Tzaris, quam in regis
titulo inest dignitatis, quod praeclare exposuit Baro Herbersteinius. Atque
eo spectat, quod scriptor Mercurii Gallici, torn. 3, affirmavit, Michaelem
Fe-dorowitzium per oratorem suum pronunciandum curavisse ad Matthiam, se ex
antiqua Caesarum familia prognatum esse. Praetarquam autem quod id
falsumest, dubito dehujus commemorationis fide, et alias exploratum habeo,
multa falsa in Mercurium Gallicum irrepsisse, ac Gab. Bartholomaeum
Gramondum ejus scriptorem quoque men-dacii non praeter meritum coarguisse:
lib. 10 histor. Galliae p. 474. Forsan et hujus, si quid tale accidisset,