"А.Г.Маньков. Иностранные известия о восстании Степана Разина " - читать интересную книгу автора

mentionem facturus fuisset Paulus Piasecius, qui uti ad res alias, ita
imprimis ad Moscoviticas digreditur, et alibi narrat, Theodorum magnum
Moscoviae Ducem de impertiendo regis titulo Pontificern Romanum solicitasse:
chron. p. 112. Quanquam et causas adducere possimus, propter quas a
Pia-secio nunc quoque discedamus, constatque ex actis illorum tempo-rum,
Theodorum non fuisse ea voluntate erga Pontificem, ut ab eo regium peterot
titulum, quod nescire non potest, qui vel cursim legit Herbersteinii
commentarios rerum Moscoviticarum, inquantum respondent illis temporibus,
quibus ista contigisse memorantur. Neque ipse Paulus Jovius sibi constat,
dum refert, Clementem VII. Pontificem obtulisse ultro Basilio regiam
dignitatem, si adjungere se ad Romanae Ecclesiae societatem vellet. Mox
autem subjungit, cupivisse Basilium concessione Pontificis regium titulum
prome-reri: nee multo post dubitans scribit, famam tulisse, quod a Caesare
Maximiliano titulum ejusmodi postulasset: de legat. Moschovit. edit. Basil.
6. Nihilo seguior Patre fuit Johannes cognomento Basilides, neque ullam
augendi imperii occasionem praetermisit, sed qvia animo a lenitate
alieniori[53] erat, et hanc unarn firmando dominatui ido-neam viam putabat,
inter tyrannos numeratus est. Neque de eo ambigitur hactenus, quod saepe
multumque ab officio boni Principis recesserit, nee pauca praeter jus fasque
admiserit, illud tamen, nee temere, affirmandum est, pleraque de eo magis
odio, quam conscientia factorum prodita fuisse, nee modo multas et
longinqvas expeditiones suseepisse, sed etiam plurimas victorias
reportantem, Casanenses ac Astrachanenses in sua verba adegisse, hisque
rebus et magnitudini suae dnimum, et fortunae potentiam aeqvavisse.
c. Jacob. Aug. Thuanus ad A. 1584 ita de Paulo Oderbornio judicat, ut
nullo negotio intelligatur, eum exaggerasse Basilidis facta, ut
significantius tyrannum repraesentaret. Eandem in suspicionem vocat
Alexandrum Gvagninum, atque ex Thuano repetit descriptio Moscoviae
Elzeviriana p. 114, ac in seqventibus usque eo ipsius res actaque aestimat,
ut ab ipso regibus, qui imperia am-pliora efficere student, petendum esse
exemplum censeat, p. 150. conf. p. 180. Est vero mini codex manuscriptus,
haud dubie non visus Thuano, sed qui paria cum Oderbornio tradit, eumque
sequitur Horsey Anglus ab Elisabetha ad Johannem Basilidem missus, cum quo
conjungi potest Belga L. van der Bos, qui in describenda ejus saevitia
conveniunt, nee abludit Olearius, ne Guagnino ap-pareret dissimilis. Ut
tanto minus mirandum sit, cur his subscripserit Erasmus Francisci in Theatro
actorum lugubrium, XVI. Et tamen nil veretur Thuanus idem, quod antea
scripserat, repetita vice alibi mandare literis, et quod ad hoc institutum,
ac refellendam vulgi opinionem spectat, talia de eo referre, quae et magnum
et fortem animum demonstrant, ad A. 1606. Omnino autem Thuanus, qui cum
doctrinae studio, turn reipublicae tractandae usu summam est consecutus
laudem, ignorare non potuit, multos in Basilidem scripsisse asperius, sive
errore deceptos, sive odio impulses, sive quod nescirent, plura exigi ad
noscendum tyrannum, quam aliquot tyrannica facta.
7. Verumenimvero rebus humanis erepto Johanne Basilide, magna conversio
facta est, nee fortuna Theodori neque autoritas viguit, turn vero orbitas,
ut fieri alias solet, spreta est. Eo A. MDLXXXXVIII sine liberis mortuo, pro
Basilidis filio qui-dam se gessit Gregorius Strepius, et Demetrium Theodori
juniorem fratrem, qui jam ante per insidias Borisii perierat, lineamentorum
similitudine mentitus, pessimam hanc ad regnum viam affectavit. Sed non