"А.Г.Маньков. Иностранные известия о восстании Степана Разина " - читать интересную книгу автора

impune tulit audaciam Strepius, nee modo imperium, sed etiam vitam amisit:
postque haec cadaver saevitiae subjectum est, et ducto per genitalia
funeraptum, ac omnibus modis foedatum. Horret imagine crudelis exempli
anumus, eo magis, quod sint, qui existiment, Strepium, de quo dixi, verum
fuisse Demetrium, et vita functo Theodore, Basilidis filio, sorte nascendi
Moschis impe-rare debuisse, nunc vero contra jus fasque deturbatum, et per
dedecus atque ignominiam occisum fuisse. Qvanquam autem id multi, tamen non
sine dubitatione tradunt, alios autem vel solus Petrus Patersonus[54] (d)
Upsalensis adduxit, ut credant, Strepium fuisse impostorern, et simulasse se
pro Demetrio, atque adeo meruisse, ut digni-tate quae ad ejus familiam non
pertinebat, excideret, ac perduellio-nis infamia notaretur.
d. Hujus viri relatio visa et lecta est Thuano, qui ejus meminit ad A.
1606. Post Thuanum Piasecius hanc operam navavit, non tamen certiora
proferre potuit, ac Thuanus, qui praedictam relationem commemoravit potius,
quam assensu suo excepit. Piasecins de ori-gine Demetrii, verane, an
commentita sit, parum constare scribit, ad A. 1604, cum tamen ille et
explorare liaec melius et exequi rectissime potuisset, si certi aliquid
invenire, et posteritati tradere potuisset. Sed id quoque in ambiguo
reliquit Michael Gasp. Ltmdorpius contin. Sleidanlib. 3. ad A. 1606. Ego
quantum perspicere posse mihi videor, existimo saltern, non satis recte ac
sincere Russos in hac causa officio suo functos esse. Nimis vero simplex
credulusque fuit scriptor anonymus belli Polono-Moschici, qui quod vulgo de
impostore Demetrio proditum est, ita refert, ut eum ne dubitasse: quidem
appareat.
8. Per id tempus res Moschorum afflictissimae erant: nam et veterum
malorum recordatio dolorem renovabat, et praesentibus remedium adferri non
poterat. Vix credibile dictu est, tarn tetra facinora ac fraudes admisisse
Borisium, et magnorum Ducum longo tempore fundatam domum evertisse,
sublatoque Theodore, cujus opinio maleficii de ipso est, ac oppresso, dubium
ejus, an Basilii Suiskii scelere, Demetrio, tot et tantis motibus alimentum
dedisse. Postea enim quam caedes Demetrii, quae hortatu Suiskii patrata est,
vacuum locum fecerat, Suiskius excitatus est ad spem capessendi Moschorum
imperii, quod retinuit usque ad MDCX annum. Cumque hunc proceres loco
dimovissent Vladislaum Sigismundi filium е Ро-lonia acciverunt, cui vix
sacramento adacti erant, quum aparebat, infidam hanc pacem ac lubricum
obsequium fuisse, et neque naturam, nee consuetudinem, quae natura potentior
creditur, Moschos regi-mini ac moribus Polonicis assuefacere potuisse (e):
sive enim Vladislai, quern elegerant, absentia ipsis suspecta erat, sive
dominatum, qui animis occurrebat, verebantur, certe peregrinum imperium
fastidiebant, et injuria se affectos querebantur. Quo circa tandem a
Vladislao defecerunt et inclinatis in Michaelem Federowitzium animis, hunc
optarunt pariter et anno MDCXII communibus suffragiis successorem nominarunt
virum materno genere a Basilide oriundum, et qui tune plurimum poterat, ac
merebatur, ut servato suae gentis diceretur. Nam et praesenti animo accessit
ad rempublicam, et autoritate atque consilio XXVIII annis tenuit, ct multid
laboribus defensam, factionibusque sopitis (f) instauratam filio Alexio
Michalowitzio reliquit.
e. Format situs ingenia, et facil, ut contrariis stucliis ducantur.
gentes, nee quidquam tarn sit carum his, quod illis non miserum aH que
acerbum videatur. Id si perspicere libet, uti possumus opera Reinholdi