"А.Г.Маньков. Иностранные известия о восстании Степана Разина " - читать интересную книгу автора

Heidensteinii, qui lib. 3 hist. rer. Polon. p. 123. ita describit Moschos,
ut quam facillime intelligatur, eorum ingenia et mores plurimum abhorrere a
Polonicis, et plurima utrisqu adversa esse, quae novissime apud animum suum
proposuit Andreas Olsowskius, cum tractaret controversiam de censura
candidatorum sceptri Polonici, vir inter populares suos apprime eruditus, et
rerum civilium scientissimus, ac dicto libello non mediocrem laudeni, inio
palmam inter omnes qui in istius argumenti curam incubueruut, adeptus, conf.
auctor Lineamentor. Sarmalicor,  23. Quod cum sapientes aestimant, paerie
diffidunt foederi, quod proxime inter Moschos Polonosque coaluit, praesertim
si juvat reminisci superiorum actorum, quanquam quae ratio ejus ineundi,
eadem et conservandi existimatur, hoc magis, quod Michalowitzius non est
dominandi nunc cupidus, et ejus atque Polonorum versus Turciam est aequalis
metus, nisi tamen sublato Turcarum metu, contingat, Podoliam esse novae
materiam litis, quod sane quin fieri possit, non negave-rim, nee mirabor, si
fieret, quandoquidem purpurati, quos Bojaros dicimus, Tzaris sui, qui hodie
rerum potitur, ingenio et indulgentia facile abuti ad quaestum possuht; nam
is, quod fateri non erubesco, sacris.quam negotiis civilihus
intentior,consilia, quae Bojari conducere arbitrantur, non aliena ducit a
digriitate sua, nee impedit facile. Sed haec alio pertinent: ego enim non
futura sed transacta expendere destinavi.
f. Jam eo loco respublica Moschorum erat, ut brevi occideret, nisi opem
tulisset Fedrowitzius, qui bellorum civiliurn incendia restinxit, et
cujusdam, qui altera vice se pro Demelrio gerebat, revera autem et citra
omnem dubitationem impostor erat, ac novas turbas concitabat, recens
conflatam potentiam oppressit, Paulus Piasecius ad A. 1612. Postea se
munivit contra externam vim, et quamvis eum saepe fortuna contra Polonos
destitueret, tamen ratio salutare hoc consilium subministravit, ut anno 1634
pacem cum Polonis faceret, et Vladislaus omni per superiorem electionem
quaesito juri reninciaret, tituloque Magni Ducis Moscoviae abstineret, idem
ad (d). A. scriptor belli Moscho-Polon. p. 41.
9. Cum his et talibus casibus defuncti essent Moschi, ac ex omnium
sententia res confecta videretur, successio Alexii Michalowitzii anno MDGXLV
magnum apud omnes pondus habuit, creditumque est, eum et fortunae
amplissimae capacem, et fortissimis imperato-ribus aequalem fore. Jamque nil
ad summi fastigii gloriam deerat, quum ab suis solicitatus ad capessendum
bellum, fecit, ut magnus ex eo toti Moscoviae timor impenderet. Primo
Polonos, nee inultus, lacessobat, turn impetum in Suedos effundebat, sed
postea magno suo malo expertus est, quam cum strenuo ac ad pugnandum
obstinate populo res fuisset. Verumenimvero cum tandem hostes aequa
satisfactione placavisset, domi periculum adiit, nee unquam major calamitas
fuit, quam cum auctore Stephano Razino turbae motusque existerent (g): nam
iis non modo Moscovia metu perculsa, sed etiam tota Europa expectatione
futuri eventus aliquandiu suspensa fuit.
g. Non hie morabitur ordinem nostrum tumultus, qui anno 1648 ortus et
exitio aulicorum Plesseow et Tychonowitz, terminatus est. Mirum tamen videri
potest, quid sit, quod cum gens istaj praeter ingenitam erga Tzares suos
venerationem, servituti assuetaj sit, tarn subito ad seditionem concitandam
impelli possit, nisi cogniturn esset, ingenia ejus populi esse mutabilia, et
quanquam fraenol dominatus retinentur, tamen cum nimis injuriis affecta, ad
desperationem adiguntur, in desperatione fieri saeviora, quod scite tradil