"А.Г.Маньков. Иностранные известия о восстании Степана Разина " - читать интересную книгу автораet profundi ingenii argumento persequitur Gabriel Zinanus in. Heracleide,
carmine Italico erudito et pertinente ad civilem usum. 10. Proximum est, ut a quibus initiis omnia profecta sint, expo-nam, et qua ex causa et quibus viribus tantam rebellium multitu-dinem coegerit Ratzinus, tradam. Accepi gente Cosacum (h) fuisse, Moschis neque odio, nee injuria cognitum, sed fidum factorumqut, conscientia innocentem, quoad DoJgoruka imperium militare mitil gabat. Simulatque autem hie severius statuebat in Cosacos, et missionem petentes contra voluntatem retinere studebat, invito eo evaserunt: quod cum indigne ferret Dolgoruka, magno numero milites misit, qui dilapsosrevocarent; ipse exempli causa de praefecto, qui Ratzini frater erat, supplicium sumit. Id vero crudelitatem interpretatus est Ratzinus atque ab eo tempore mutavit animum et pristinam fidem, nilque prius in votis habuit, quam ut ulciscendo demeret sibi ignominiam, et Jonge plurimos impelleret ad cogitatij sceleris societatem. h. Cosaci unde nomen habeant, scrutari supervacuum est, quia P. Piasecius, cujus studium in hac parte aspernari non possumus, exposuit, ac me fere in earn sententiam adduxit, ut credam, ilk capram denotari, forsan quod mobilitate sua et scandendi nisu haec animalia imitentur, Chron. p. 45. Reinholdus Heidenstein existimat, hoc vocabulo significari latronem, et ab origine Persica, sive Tur-cica repetit, rer Polon. hist. lib. XI. Ego satis habeo annotasse, a me intelligi Cosacos circa Tanaim habitantes, qui nostra loquendi consuetudine Donici appellantur, a fluvio, prope quern colunt, nomen sortiti. Genus hominum est instabile, et natura sua quietis. impatiens, ac praedandi cupidum; Magno Russorum imperatori non coacti, sed sponte parent, multis insuper immunitatibus donati, praefectum habent, quern esset, postea vero, quam iste victi est, ad obsequium revocati. Quod de Cosacis, qui in ditione regni PC lonici hactenus fuerunt, perinde optamus, ut pristina civium officia et constantem parendi voluntatem erga Polonos rursus declarent, et misso Turcarum clientelari dominatu in amicitiam redeant atquc imperium Polonicae gentis. Nam quod Piasecius tradit, Cosacos, qua-tenus sub jure et jurisdiction Polonorum consideratos, proprio et separate reipublicae statu non contineri, res per se ipsa loquitur, id hodieque ad Donicos, et Moschorum imperio obnoxios revera pertinere, et quod adeo de his cognitum est, perinde optandum esse de iis, qui hactenus in regni Polonici ditione fuerunt. Postquam enii auspicio regis Stephani ad belli artes eruditi, stipendia merer coeperunt, jus sane et honor et dignitas Polonorum postulant, ut ipsos a se atque a republica abalienatos, et A. 1648 ad seditionem concitatos ad officium reducant, et a motu inde Chmielnicii turbatas res corrigant, eo magis, quod intelligant, nil Turcis neque esse jucun-dius; neque carius, quam ut clientelare ejus gentis imperium, quod auctore Doroszenko consequutos se ajunt, retineant, et Polonis de Provincia, quae ipsis Ukraina dicitur, decedere compulsis, potentia sedem non Polonis magis, quam Moschis et toti orbi Christiano formidabilem ibi constituant. Sed vero de Cosacicis turbis, inquantum Poloniam attinent, vid. Joachim. Pastorius in bello Scytho-Cosac, item commentarius rerum per tempus rebellionis Russicae gesta-rum anno 1653 Regiomonti editus; Adolph. Brachelius hist, lib. 7 ad A. 1648; novissime scriptor Cosacicae rebellion. Germanice evulgatus. Donicorum, qui non modo aequo et pari jure cum Moschis vivunt, sed etiam multis, ut dixi, |
|
|