"А.Г.Маньков. Иностранные известия о восстании Степана Разина " - читать интересную книгу автора

molienti commodum evenit, quod ea judicii severitate magnus dux animos
plebis a se avertisset, et minime fidelis consilii auctores secutus fuisset.
Nam qui rem eo perduxerant, ut commutaretur fortuna Patriarchae, omnes
inimici ejus fuerant, et nil prius in votis ha-buerant, quam ut dignitate
sua privaretur, cum prorsus ferre non possent, ut ejus apud imperatorem
praecipua ac summa autoritas esset. Propterea ne quid iniquefecisse
viderentur, omnem rem exposuerunt Antiocheno et Alexandrine Patriarchis,
atque eos in cognoscenda hac causa sive socios, sive adjutores esse
voluerunt. Venerunt acciti Moscuam, et mercede conducti ac beneficiis ornati
sententiam dixerunt, et quanquam dubitare possis, an senserint, quod
statue-runt, tamen cognitum est, valuisse potentiam inimicorum, nee
profecisse consilio, neque rationibus Nikonem.
k. Iste Patriarcha non modo habebat sanctimoniae opinionem, sed etiam
operam atque auctoritatem suam ad amplificationem boni publici et
patrocinium populi conferebat; id vero in malam partem acceperunt Bojari, ac
in eo omne studium posuerunt, ut Nikon ex sua sede et statu dimoveretur,
quod facile consecuti sunt iniquis delationibus et Tzarem in suam sententiam
adduxerunt. Id vero laetum Ratzino accidit, metuenti fortunam, et quaerenti
accessionem virium societate eorum, qui injuriam istam Patriarchae'illatam
aver-sabantur, et hac spe ultionis^oblata, non censebant ignoscendum esse
Bojaris, qui privata odia in reipublicae exitium verterent, atque audendo
tarn potentes essent, ut neque jus, nee innocentiam Patriarchae respicerent.
Eo spectat, quod reperi In commentarils manuscriptis Viri cujusdam non
indocti, nee indiligentis: "Sciebat, inquit, Ratzinus vindictam injuriae in
patriarcham admissae, et fictam ejus restitutionem populo gratissimam fore,
quod praeter meritum jst praegravante Bojarorum invidid de gradujsuae
dignitatis dejectus esset. Quamobrem in Volga amne navem habuit, qua pictd
Patriarchae quasi praesentis imagine, credi volebat Patriarcham vehi, qui
tamen monas-teriojnclusus procul erat, nee iste rumor Patriarchae nisi ad
arctiorem. custodiam proficiebat". Nempe, ut ex eventu fides est, simplicem
et omnis prudentiae rudem Patriarcham optabant, et dimoto Nikone obtinebant,
surrogate in ejus locum Josepho, viro non equidem malo, sed simplici et
parum intelligente. Habebant tamen Bojari, quod in Nikone reprehenderent,
partim quod civili administration! se nimis immiscuisset, partim quod
quaedam perperam in religionem Graecam invehere conatus fuisset: nam de
ambitione, quam arguebant, et id genus aliis, nunc pluribus monere non
vacat: tantum addo, annum, quo talis invidia Patriarcham depressit, fuisse,
MDCLXVI.
13. Ad haec spem fiduciamque Ratzino addidit, quod fato, an forte, nova
Tzar invidia oneraretur. Fuit ei filius cognomento Alexeius Alexeides,
septendecim annorum adolescens, idemque singulari comitate, quae virtus
quanto gratior est in vulgus, tanto majorem ei amorem conciliabat. Quern cum
verum ac legitimum suecessorem destinasset pater, et publice anno MDGLXV1I
conspiciendum exhibuisset, festae omnium gratulationes plaususque
audiebantur: verum breve hoc gaudium fuit et sicut patri justum dolorem
attulit, ita Ratzino atque conjuratis opportune animos fecit, ut qui pro
vero affirmarent, nondum decessisse Tzaris filium, sed effugisse insidias in
caput ejus comparatas, et salvum apud se atque incolumem esse. Inde rumor
spargebatur, Bojaros, erga quos implacabile odium erat, omnem potestatem ad
se trahere conatos, песет Tzarevvitzii (ita Imperatoris filium appellant)