"А.Г.Маньков. Иностранные известия о восстании Степана Разина " - читать интересную книгу автора

animo agitasse, atque more suo et quia per fraudem jus esse putent,
rempublicam conturbasse: quod pati non possint, nisi socordia torpescant, et
Imperii plane obliviscantur. Itaque Ratzinus de salute omnium agi praefatus,
tutelam atque patrocinium praestiturum se recipit, et Catilinam imitatus,
vindictae avidos recusantesque obedire Bojaris cohortatur, venirent ad se
vindicaturi tantum nefas, ut qui scirent, hanc esse viam ad emendandum.
corruptissimi imperii statum, ac restituendum verum ejus haeredem.
l. Ex sermonibus hominum minime leviuni cognovi, Ratzinum clam, et ne
agnosceretur, mutato habitu intrasse Moscuam, et hinc misisse nuntios, qui
explorarent Russorum animos, et praetextu recuperandae libertatis, atque
profligandi Bojarorum dominatus, ad moliendum res novas solicitarent. Libet
hie suis quaeque temporibus reddere, et quomodo haec omnia inter se
cohaerent, ipso opere conjungere. A. MDCLXVI Bojari iniquo in Nikonem animo
fuerunt et ut dignitatem honoremque amitteret effecerunt. Inde anno MDCLXVII
Stephanus Ratzinus praeparatos rebellioni animos, соmmovit et tyrannidis
viam ingressurus, odium tyrannidis flagitiosissimo conatui suo obtendit,
ratus occasione, dum affulgeret, utendum esse. A. MDGLXX, XVII Januar.
Tzaris filius, quein A. MDCLXVII pater successorem declaraverat, vivis
exemptus est, quod Ratzinus Bojaris crimini dedit, et ut omnia ipsorum facta
in: invidiam vocaret, mortis hujus causam nequissime iis imputavit, speciose
locutus, ne pessime facere videretur, cum ulciscendi Alexeidis animum prae
se ferret, atque ad se invitaret alliceretque; pessimum quemque, et de
industria aggregaret sibi similes, quo eos de republica tolleret, quibus
salvis non posset consequi dominatum.
14 - 15. Nee conatu hoc destitit Ratzinus, sed dominatum, quern ab
injuria inceperat, maleficio munire studuit, atque eo consilio magnis
itineribus ad Volgam fluvium, veteribus Rha dictum, cum conjuratis suis
contendit. Primum Tyranni facinus A. MDCLXVII fuit direptio navium, quae
variis mercibus onustae secundo amne devehebantur; qua praeda audacior
factus, urbem Jayk oppugnavit, atque auxilio destitutam facile ad deditionem
compulit; inde rebus ad longiorem profectionem comparatis, exercitum
transduxit usque ad mare Caspium, et per vim omnia tentavit, mox regressus,
ad Volgam rediit, et quo fortunas Russorum belli more consumeret, oppida et
vicos, praesertim quibus ex piscatu utilitas est, exussit. Mox veluti furore
impulsus, ad extremes Russici imperii fines processit, oppidum Terki Persiae
finitimum occupaturus, ut intelligi eo exemplo posset, Razinum pertinaci
animo Tzaris gratiam repudiosse, neque uni provinciae, sed omnibus Russiae
ditionibus bellum intulisse. Hand dubie enim constitutum habebat, nil usquam
relinquere, quod sibi, praesertim a tergo, nocere, et quoquomodo esse
impedimento posset; id cogitanti, et dominatum ad extremas Russiae oras
proferre cupienti, praeter spem accidit, quod oppidum Terki cursum
victoriarum ipsius moraretur, ac se contra vim atque injuriam animose et
fortiter defenderet. Igitur ira incensus ex eo loco deduxit exercitum, prius
autem, quam id faceret, circumjecta oppida et vicos vastavit, plerosque
etiam Persas, qui ultimas Russorum re-giones accolunt, per fidem
asportandarum mercium et convehendae annonae circumventos, nulla injuria
accepta, oppressit. Ea caede patrata, ad agrum Mediae proximum pervenit, et
nemine prohibente vastandi saeviendique potestatem militibus fecit, usque
dum Russi et Persae contractis, undecunque poterant, auxiliis, in ejus
conspectum venirent, praelium commissuri, si fortinae se permittere, ac vim