"А.Г.Маньков. Иностранные известия о восстании Степана Разина " - читать интересную книгу автора

sustinere voluisset. Sed quae barbari erat calliditas, pro tempore et pro re
consilium capiebat, atque se opportune recipiebat, occupatis maris Caspii
insulis, quo copias in tuto collocaret, ac praecaveret, ne quid accideret
triste sibi, atque viribus suis diffisus, admissorum veniam a Tzare petiit,
et postquam fidem obsequii jurejurando astrinxerat, impunitatem assecutus,
postea illecebram atque incitanientum majoris audaciae habuit, et pluribus
vitiis ac sceleribus se contaminavit, quod fictae atque simulatae
emendationis indicium Tzari, qui opinione celerius publici criminis gratiam
fecerat, justas poenitendi post causas dedit. Nam cum ea, quae volebat,
impetrasset Ratzinus, Astrachanum se contulit; ibi, ut militaris officii
peritus erat, censu habito, militibus longo itinere languentibus ternpus ad
curanda corpora concessit, et quia perspexerat, crudelitate ab se alienates
esse plurimorum animos, liberalitate, quam barbari quoque adamant, mutare
studuit, et trahere in suas partes. Quocirca nummos in vulgus sparsit,
ratus, ex usu suo id fore, quatenus Tzari invidiam faceret, et his rebus
intestiria dissidia fovendo, mi-lites praesidiarios Tzaris contra Praefectos
suos concitaret.
* Cum supra Stephanum Ratzinum Russiae Catilinam diximus, turn in
Germania prope simile aliquid reperimus, ut documento est Guilielmus
Grumbachius, qui superior! seculo tantos sibi spiritus atque tantam
arrogantiam sumsit, ut non modo Saxoniae, sed etiam toti Germaniae periculum
crearet, jamque palam imperatoris et imperii reverentiam exueret, exitium
patriae veluti Catilina, moliturus, nisi jussu Caesaris, ductuque Augusti et
consensu Johannis Guilielmi, piorum atque constantium Principum captus,
meritas poenas dedisset. Eo vid. historica descriptio susceptae a Caesarea
majestate executionis et necessaria ac vera responsio, anno 1567 et 1568
editae, quarum ilia quoque extat apud Simonem Schardium Tom 4, p. 34 seqq.
16. Cum horum et talium malorum causa fuisset, reversus ad Tanaim, ita
exarsit, ut sibi non temperaret, quin saeviret in honestos innocentesque
homines, ac templa, et quaecunque Deo data dicataque fuerant, diriperet ac
violaret, praeterea sacerdotes e possessionibus suis ejiceret, et nil tarn
tetrum esset ac terribile, quod non putaret licere suae crudelitati, cui nee
integerrimus quisque subductus est, nee melior causa sacerdotum fuit,
reliqui aut poenis, aut morte mulctati sunt, si tyranni imperata facere
recusassent.
17. Tandem refecto exercitu, hanc Tzaris sui clementiae ac mansuetudini
gratiam retulit, ut magno impetu eum oppugnaret, et collecta manu loca ad
Volgam sita invaderet; cum vero copiae ad re-sistendum comparatae
appropinquassent, summa celeritate urbem Zarizam adortus, dolo occupavit, et
disjectis, quae contra eum missae erant, cohortibus, tribunum et plerosque
captivos immani supplicio affecit. Ita nemine contra consistere auso,
exercitum ad alias urbes admovit, et expugnata Tzornojara, praefectum atque
multos milites ad custodiendum oppidum relictos crudelissime interfecit,
rebusque ex sententia firmatis non vanam potiundi Astrachani spem animo
concepit. Ea urbs quondam apud Tataros caput rerum, ac sedes atque
domicilium Scythicae potentiae fuit, cujus praefectus, cum milites pecunia
corruptos in officio continere non posset, hunc annum deditione urbis foedum
fecit, et quanquam strenue pugnando honeste occumbere potuisset, tamen
conspiratione praesidiariorum militum territus, venit in potestatem Razini,
qui sacris operantem comprehendit, ac de eo, non tanquam de hoste, sed