"А.Г.Маньков. Иностранные известия о восстании Степана Разина " - читать интересную книгу автора

tanquam de in-fami homine statuit, ut ex turris fastigio
praecipitaretur.[55] Nec id saevitiae explendae satis erat, sed duos quoque
ejus filios, veluti scelestos homines, mulctavit, et nulla neque aetatis,
neque dignitatis ratione habita, mandavit, ut in omnium conspectu uterque a
terra abrepti, ex pedibus suspenderentur; ne tamen eo poenae genere
perirent, alterum exquisitissimo supplicio excruciatum necavit, alte-rum
fustibus iminanissime verberavit, ut quasi exanimatus jaceret, et vix vivus
Metropolitae traderetur.
18. Sed ita fortuna perfidi hominis ingenium corrupit, ut se durum
atque inexorabilem praeberet, et egestis ex Astrachanensi urbe thesauris, ac
direptis mercatorum civiumque fortunis, majori animo bellum capesseret. Nam
et tune commeatus ipsi abunde suppetebat, et magna multitudo militum, quos
nec timidos, neque ignavos collegerat, fiduciam faciebat; disciplina autem
adeo in castris ejus obsoleverat, ut milites neque caedibus, nec stupris
abstinerent, et onmia libidine atque audacia polluentes, foedis initiis
multo foedissimum exitum significarent.
19. Nec cunctatus est Razinus, ut qui rebus suis festinatione consultum
cuperet, et omni ope atque consilio niteretur, ut potentiam suam quam
latissime propagaret. Itaque maturavit expeditionem et Zarizam reversus,
primum duo navigia comparavit, et multa de se atque innocentia Tzarici
haeredis, et bona causa Patriarchae locutus, hunc, sicuti antea commemoravi,
dolum adhibuit, ut persuaderet, eos ab se in fidem acceptos, ac navibus,
quas omnes viderent, impositos, atque contra Bojarorum injuries defenses
vehi. Quibus rebus socios adjutoresque suos confirmavit, quo in eadem erga
se voluntate permanerent; ceteros ad tale quid conjunctis animis audendum
incitavit, obtestatus, ne signa relinquerent, qui signa sua secuti essent.
* Cum scenam hanc adornaret ductor perduellium Ratzinus, alteri navi
rubrum aplustre habenti Tzaris, quern comminiscebatur, filium, alteri, quam
nigrum sericum distinguebat, Patriarcham, qui fingebatur imposuit; ille
rubro holoserico splendens originem duxit ex familia Petigorski Cyrcassorum
Principum, quern injusto bello oppressum captumque, et omni potestate atque
dignitate exutum, impio simulacro adhibuit: de Nikone non est, ut quid
addamus.
20. Hoc vero demum futuri motus maxime terribilis classicum erat, rebus
quippe jam in eum locum deductis, ut tumultus, cujus componendi ratio non
apparebat, vel Tzaris, vel Razini exitio terminaretur. Qua conditione cum
esset Ratzinus, ita nil honestum sperabat, ut quoque nil turpe desperaret,
neque jure, sed impetu fretus, causam, quam minime honestam tuebatur,
artibus nihilo melioribus perficiendam sibi esse duceret. Itaque
Tzeremissorum Morduinorumque Tartarorum regiones longe atque late
pervagatus, magnam turbam sibi adjunxit, ac terras gentesque nomini suo
obnoxias reddidit. Sub hoc tempus afflicta Tzaricarum copiarum fortuna fuit,
alii enim caesi, alii dilapsi sunt; nonnulliin castra perduellium
transierunt. Perditis prope rebus in tempore adfuit Dux Baraetinsky, qui
dissipatis conjuratorum cohortibus, ita repressit Razinum, ut ex acie
saucius efferretur, nee multo post ob irritam urbis Symbirsky oppugnationem
valde perturbaretur, cujus defensionem susceperat Johannes Bogdanowitz, vir
strenuus, et nulla conditione adduci se passus ad dedendam urbem. Quod
discrimen cum adiisset Razinus, paulo recedens, spatium suis colligendi
dedit, et quia de summa rerum agebatur, eo laboravit, ut, quod instruct!