"А.Г.Маньков. Иностранные известия о восстании Степана Разина " - читать интересную книгу автора

acie consequi non poterat, per offensiones civium atque dissidia intestina
effectum daret, et postquam ubique solitudinem fecerat, ad Im-perium
Tzaricum, cui inhiabat, callide aditum communiret.
21. Dum haec cum multa solicitudine tyrannus cogitabat, hinc inde
dimisit conductos exploratores, qui quae agerentur Moscuae, remmciarent,
praeterea delegit perditissimos homines, qui ignoti terras Russicas obirent,
tectis ignem, ubi possent, injecturi, cum ut inopia omnium rerum Tzarem in
extremum periculum adduceret, turn ut hoc novae seditionis alimentum esset.
Nusquam tune magis, quam Moscuae, trepidatum est, praecipue aula gravis
metus causas habuit, ut quae tot damna data, et excitatos passim motus
secreta aestimatione pensaret. Vix profecto credet posteritas, unum hominem
tarn exiguo tempore tot provincias occupasse, totque regiones vastasse, ut
ducentorum atque sexaginta milliarium Germanicorum spatio omnia
conturbarentur.
* Earum regionum populator Ratzinus caedibus, incendiis, rapinis,
crudelitate, suppliciis omnia foedavit. In commentariis rerum Russicarum
reperi oppidaSaratoffiam, Samarol'fiam, Alatriam, Arsamas, pluresque alias,
vicos item ad Volgam sitos, quorum nomina referre non attinet.
22. Cum iste rerum status esset, vocabantur in discrimen fortunae,
vita, conjuges, liberi omnium, existimatio inprimis Procerum atque Tzaris
honor; nam hoc ultimi discriminis tempus adventabat, ac documenta instabilis
fortunae Tzari, et summa miscentis Razino praebebat. Vulgi studia Moscuae
quoque diversa erant, pars discur-rere et tumultu laetari, pars incusso
metu, prospicere impendens periculum et simul aversari coeperant; nonnulli
oppresses se putabant, priusquam Razini tyrannide opprimerentur, magno sane
calamitatis sensu, qui eo major erat, quod rescivissent, seditionis socios
cum facibus in tecta urbis immissos, jam turn impotenti ira ac ulciscendi
libidine aliquot incendia excitasse. Ipse pro cdmperto habeo, quam parum
omnes ab exitio abfuerint, ii maxime, qui Tzaris consilia regebant, quippe
in quos omnium factorum invidiam contulit Ratzinus, et plerosque dedi sibi
postulavit, perituros una clade omnes, nisi eos virtus Dolgoruckae, quern
ante alios ad caedem deposcebat, expeclivisset.
23. Quamobrem haec ratio disciplinae et legum firmandarum, inventa est,
quae severitate poenarum continetur, et ad hujus gentis, quae lenitate atque
indulgentia fere pejor sit, emendationem inprimis pertinebat. Mox accitae
sunt copiae, et praesidium majori numero impositum, ne civitas Razino praeda
fieret, neu annunciate ejus adventu, indefensa relinqueretur, ac metu
perculsa, venienti portas aperiret, et viam aditumque muniret.
24. Quae consilia bene ac feliciter Imperatori atque purpuratis
evenerunt, sive territo conscientia sceleris Razino, sive ut secures
opportune atque utilitatis suae causa falleret: nam baud multo post certis
conditionibus cum Tzare agere instituit, sed sero nimis, et postquam omnem
gratiam consumpserat, ut vel postulata ejus, qui summam rerum ad se
transferre coepisset, audire ingratum, expendere intutum, admittere
exitiosum videretur.
25. Itaque copiis cum summo imperio praepositus est Dolgoruka, ut res
turbatas componeret, et praelio cum Ratzino decertaret; si vinceret, laudem
habiturum, sin vinceretur, sanguine suo his turbis, quarum invidia in ipsum
conferebatur, parentaturum esse. Nee cessabat Dolgorucka, Russorum dux, et
fortitudine prudentiaque sua fretus, omnia, quae necessaria sibi forent,