"L.Annaei Senecae. Phaedra " - читать интересную книгу автора

et uicta prono puppis aufertur uado.
quid ratio possit? uicit ac regnat furor,
potensque tota mente dominatur deus. 185
hic uolucer omni pollet in terra impotens
ipsumque flammis torret indomitis Iouem;
Gradiuus istas belliger sensit faces,
opifex trisulci fulminis sensit deus,
et qui furentis semper Aetnaeis iugis 190
uersat caminos igne tam paruo calet;
ipsumque Phoebum, tela qui neruo regit,
figit sagitta certior missa puer
uolitatque caelo pariter et terris grauis.
*Nvt.* Deum esse amorem turpis et uitio fauens 195
finxit libido, quoque liberior foret
titulum furori numinis falsi addidit.
natum per omnis scilicet terras uagum
Erycina mittit, ille per caelum uolans
proterua tenera tela molitur manu 200
regnumque tantum minimus e superis habet:
uana ista demens animus asciuit sibi
Venerisque numen finxit atque arcus dei.
Quisquis secundis rebus exultat nimis
fluitque luxu, semper insolita appetit. 205
tunc illa magnae dira fortunae comes
subit libido: non placent suetae dapes,
non texta sani moris aut uilis scyphus.
cur in penates rarius tenues subit
haec delicatas eligens pestis domos? 210
cur sancta paruis habitat in tectis Venus
mediumque sanos uulgus affectus tenet
et se coercent modica, contra diuites
regnoque fulti plura quam fas est petunt?
quod non potest uult posse qui nimium potest. 215
quid deceat alto praeditam solio uide:
metue ac uerere sceptra remeantis uiri.
*Ph.* Amoris in me maximum regnum reor
reditusque nullos metuo: non umquam amplius
conuexa tetigit supera qui mersus semel 220
adiit silentem nocte perpetua domum.
*Nvt.* Ne crede Diti. clauserit regnum licet,
canisque diras Stygius obseruet fores:
solus negatas inuenit Theseus uias.
*Ph.* Veniam ille amori forsitan nostro dabit. 225
*Nvt.* Immitis etiam coniugi castae fuit:
experta saeuam est barbara Antiope manum.
sed posse flecti coniugem iratum puta:
quis huius animum flectet intractabilem?
exosus omne feminae nomen fugit, 230
immitis annos caelibi uitae dicat,
conubia uitat: genus Amazonium scias.