"L.Annaei Senecae. Phaedra " - читать интересную книгу автора

*Ph.* Hunc in niuosi collis haerentem iugis,
et aspera agili saxa calcantem pede
sequi per alta nemora, per montes placet. 235
*Nvt.* Resistet ille seque mulcendum dabit
castosque ritus Venere non casta exuet?
tibi ponet odium, cuius odio forsitan
persequitur omnes? *Ph.* Precibus haud uinci potest?
*Nvt.* Ferus est. *Ph.* Amore didicimus uinci
feros. 240
*Nvt.* Fugiet. *Ph.* Per ipsa maria si fugiat, sequar.
*Nvt.* Patris memento. *Ph.* Meminimus matris simul.
*Nvt.* Genus omne profugit. *Ph.* Paelicis careo metu.
*Nvt.* Aderit maritus. *Ph.* Nempe Pirithoi comes?
*Nvt.* Aderitque genitor. *Ph.* Mitis Ariadnae
pater. 245
*Nvt.* Per has senectae splendidas supplex comas
fessumque curis pectus et cara ubera
precor, furorem siste teque ipsa adiuua:
pars sanitatis uelle sanari fuit.
*Ph.* Non omnis animo cessit ingenuo pudor. 250
paremus, altrix. qui regi non uult amor,
uincatur. haud te, fama, maculari sinam.
haec sola ratio est, unicum effugium mali:
uirum sequamur, morte praeuertam nefas.
*Nvt.* Moderare, alumna, mentis effrenae impetus, 255
animos coerce. dignam ob hoc uita reor
quod esse temet autumas dignam nece.
*Ph.* Decreta mors est: quaeritur fati genus.
laqueone uitam finiam an ferro incubem?
an missa praeceps arce Palladia cadam? 260
*Nvt.* Sic te senectus nostra praecipiti sinat 262
perire leto? siste furibundum impetum.
[haud quisquam ad uitam facile reuocari potest]
*Ph.* Prohibere nulla ratio periturum potest, 265
ubi qui mori constituit et debet mori.
proin castitatis uindicem armemus manum. 261
*Nvt.* Solamen annis unicum fessis, era, 267
si tam proteruus incubat menti furor,
contemne famam: fama uix uero fauet,
peius merenti melior et peior bono. 270
temptemus animum tristem et intractabilem.
meus iste labor est aggredi iuuenem ferum
mentemque saeuam flectere immitis uiri.
*Chorvs* Diua non miti generata ponto,
quam uocat matrem geminus Cupido: 275
impotens flammis simul et sagittis
iste lasciuus puer et renidens
tela quam certo moderatur arcu!
[labitur totas furor in medullas
igne furtiuo populante uenas.] 280