"Selected Orations" - читать интересную книгу автора (Cicero Marcus Tullius)

potes te illo ipso die meis praesidiis, mea diligentia circumclusum
commovere te contra rem publicam non potuisse, cum tu discessu ceterorum
nostra tamen, qui remansissemus, caede te contentum esse dicebas? Quid?
cum te Praeneste Kalendis ipsis Novembribus occupaturum nocturno impetu
esse confideres, sensistin illam coloniam meo iussu meis praesidiis,
custodiis, vigiliis esse munitam? Nihil agis, nihil moliris, nihil
cogitas, quod non ego non modo audiam, sed etiam videam planeque sentiam.
Recognosce tandem mecum noctem illam superiorem; iam intelleges multo me
vigilare acrius ad salutem quam te ad perniciem rei publicae. Dico te
priore nocte venisse inter falcarios (non agam obscure) in M. Laecae
domum; convenisse eodem complures eiusdem amentiae scelerisque socios.
Num negare audes? quid taces? Convincam, si negas. Video enim esse hic
in senatu quosdam, qui tecum una fuerunt. O di inmortales! ubinam gentium
sumus? in qua urbe vivimus? quam rem publicam habemus? Hic, hic sunt in
nostro numero, patres conscripti, in hoc orbis terrae sanctissimo
gravissimoque consilio, qui de nostro omnium interitu, qui de huius urbis
atque adeo de orbis terrarum exitio cogitent! Hos ego video consul et de
re publica sententiam rogo et, quos ferro trucidari oportebat, eos nondum
voce volnero! Fuisti igitur apud Laecam illa nocte, Catilina, distribuisti
partes Italiae, statuisti, quo quemque proficisci placeret, delegisti,
quos Romae relinqueres, quos tecum educeres, discripsisti urbis partes ad
incendia, confirmasti te ipsum iam esse exiturum, dixisti paulum tibi esse
etiam nunc morae, quod ego viverem. Reperti sunt duo equites Romani, qui
te ista cura liberarent et sese illa ipsa nocte paulo ante lucem me in meo
lectulo interfecturos [esse] pollicerentur. Haec ego omnia vixdum etiam
coetu vestro dimisso comperi; domum meam maioribus praesidiis munivi atque
firmavi, exclusi eos, quos tu ad me salutatum mane miseras, cum illi ipsi
venissent, quos ego iam multis ac summis viris ad me id temporis venturos
esse praedixeram.

Quae cum ita sint, Catilina, perge, quo coepisti, egredere aliquando
ex urbe; patent portae; proficiscere. Nimium diu te imperatorem tua illa
Manliana castra desiderant. Educ tecum etiam omnes tuos, si minus, quam
plurimos; purga urbem. Magno me metu liberabis, dum modo inter me atque
te murus intersit. Nobiscum versari iam diutius non potes; non feram, non
patiar, non sinam. Magna dis inmortalibus habenda est atque huic ipsi
Iovi Statori, antiquissimo custodi huius urbis, gratia, quod hanc tam
taetram, tam horribilem tamque infestam rei publicae pestem totiens iam
effugimus. Non est saepius in uno homine summa salus periclitanda rei
publicae. Quamdiu mihi consuli designato, Catilina, insidiatus es, non
publico me praesidio, sed privata diligentia defendi. Cum proximis
comitiis consularibus me consulem in campo et competitores tuos
interficere voluisti, compressi conatus tuos nefarios amicorum praesidio
et copiis nullo tumultu publice concitato; denique, quotienscumque me
petisti, per me tibi obstiti, quamquam videbam perniciem meam cum magna
calamitate rei publicae esse coniunctam. Nunc iam aperte rem publicam
universam petis, templa deorum inmortalium, tecta urbis, vitam omnium
civium, Italiam [denique] totam ad exitium et vastitatem vocas. Quare,
quoniam id, quod est primum, et quod huius imperii disciplinaeque maiorum
proprium est, facere nondum audeo, faciam id, quod est ad severitatem