"Selected Orations" - читать интересную книгу автора (Cicero Marcus Tullius)

lenius et ad communem salutem utilius. Nam si te interfici iussero,
residebit in re publica reliqua coniuratorum manus; sin tu, quod te iam
dudum hortor, exieris, exhaurietur ex urbe tuorum comitum magna et
perniciosa sentina rei publicae. Quid est, Catilina? num dubitas id me
imperante facere, quod iam tua sponte faciebas? Exire ex urbe iubet
consul hostem. Interrogas me, num in exilium; non iubeo, sed, si me
consulis, suadeo. Quid est enim, Catilina, quod te iam in hac urbe
delectare possit? in qua nemo est extra istam coniurationem perditorum
hominum, qui te non metuat, nemo, qui non oderit. Quae nota domesticae
turpitudinis non inusta vitae tuae est? quod privatarum rerum dedecus non
haeret in fama? quae lubido ab oculis, quod facinus a manibus umquam
tuis, quod flagitium a toto corpore afuit? cui tu adulescentulo, quem
corruptelarum inlecebris inretisses, non aut ad audaciam ferrum aut ad
lubidinem facem praetulisti? Quid vero? nuper cum morte superioris
uxoris novis nuptiis domum vacuefecisses, nonne etiam alio incredibili
scelere hoc scelus cumulasti? quod ego praetermitto et facile patior
sileri, ne in hac civitate tanti facinoris inmanitas aut extitisse aut non
vindicata esse videatur Praetermitto ruinas fortunarum tuarum, quas omnis
inpendere tibi proxumis Idibus senties; ad illa venio, quae non ad
privatam ignominiam vitiorum tuorum, non ad domesticam tuam difficultatem
ac turpitudinem sed ad summam rem publicam atque ad omnium nostrum vitam
salutemque pertinent. Potestne tibi haec lux, Catilina, aut huius caeli
spiritus esse iucundus, cum scias esse horum neminem, qui nesciat te
pridie Kalendas Ianuarias Lepido et Tullo consulibus stetisse in comitio
cum telo, manum consulum et principum civitatis interficiendorum causa
paravisse, sceleri ac furori tuo non mentem aliquam aut timorem tuum sed
fortunam populi Romani obstitisse? Ac iam illa omitto (neque enim sunt
aut obscura aut non multa commissa postea); quotiens tu me designatum,
quotiens consulem interficere conatus es! quot ego tuas petitiones ita
coniectas, ut vitari posse non viderentur, parva quadam declinatione et,
ut aiunt, corpore effugi! nihil [agis, nihil] adsequeris [, nihil moliris]
neque tamen conari ac velle desistis. Quotiens tibi iam extorta est ista
sica de manibus, quotiens [vero] excidit casu aliquo et elapsa est! [tamen
ea carere diutius non potes] quae quidem quibus abs te initiata sacris ac
devota sit, nescio, quod eam necesse putas esse in consulis corpore
defigere. Nunc vero quae tua est ista vita? Sic enim iam tecum loquar,
non ut odio permotus esse videar, quo debeo, sed ut misericordia, quae
tibi nulla debetur. Venisti paulo ante in senatum. Quis te ex hac tanta
frequentia totque tuis amicis ac necessariis salutavit? Si hoc post
hominum memoriam contigit nemini, vocis expectas contumeliam, cum sis
gravissimo iudicio taciturnitatis oppressus? Quid, quod adventu tuo ista
subsellia vacuefacta sunt, quod omnes consulares, qui tibi persaepe ad
caedem constituti fuerunt, simul atque adsedisti, partem istam
subselliorum nudam atque inanem reliquerunt, quo tandem animo [hoc] tibi
ferundum putas? Servi mehercule mei si me isto pacto metuerent, ut te
metuunt omnes cives tui, domum meam relinquendam putarem; tu tibi urbem
non arbitraris? et, si me meis civibus iniuria suspectum tam graviter
atque offensum viderem, carere me aspectu civium quam infestis omnium
oculis conspici mallem; tu cum conscientia scelerum tuorum agnoscas odium
omnium iustum et iam diu tibi debitum, dubitas, quorum mentes sensusque